monumenta.ch > Plinius > sectio 165

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 165
{XXXV} quae pedatae ratio, eadem intellegetur eius quoque, in qua sine amminiculo vitis per se stabit. id enim non fit nisi pedamenti inopia. simplici iugo constat porrecto ordine quem canterium appellant. melior ea vino, quoniam sibi ipsa non obumbrat adsiduoque sole coquitur et adflatum magis sentit, celerius rorem dimittit, pampinationi quoque et occationi omnique operi facilior. super cetera deflorescit utilius.